Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 31, cap. 15

1 in contionem extemplo populus vocatus, ut rex, quæ vellet, coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum, 2 de quibus videretur, quam præsentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut sipiificationibus significationibus adclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. 3 in litteris autem, quæ missæ in contionem recitatæque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum, 4 quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: 5 nequiquam postea, si tur tum cessassent, prætermissam occasionem quæsituros. Rhodii deinde iegati legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium, captas nuper ab Macedonibus recuperatasque, remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. 6 honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti. tum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus, 7 civitasque Rhodiis data, quem ad modum Rhodii prius Atheniensibus dederant. 8 secundum hæc rex Attalus Æginam ad classem se recipit; Rhodii Ciam ab Ægina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus præter Andrum Parumque et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. 9 Attalum Æginæ missi in Ætoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. 10 sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatæ per se Græciæ titulum habere potuissent, 11 patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thræciæ opportuna loca vires colligere bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑