Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 15

1 Masinissæ hæc audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimæ etiam obortæ; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suæ temere obstrictæ consuleret — 2 promisisse enim se in nullius potestatem ear eam traditurum — , ex prætorio in tabernaculum suum confusus concessit. 3 ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, 4 aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunæ venenum erat, 5 et mixtur mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem præstaturum fuisse, quam vir uxori debuerit; quoniam eius arbitrium, qui possint, adimant, secundam fidem præstare, ne viva in potestatem Romanorum veniat. memor patris imperatoris patriæque et duorum regum, 6 quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, 7 “accipio” inquit “nuptiale munus, nec ingratum, si nihil maius vir uxori præstare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem.” 8 non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit. 9 quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid æger animi ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur nunc, 10 quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem, quam necesse fuerit, fecerit, leniter castigat. 11 postero die ut a præsenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat. 12 addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse, quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. 13 Lælium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. 14 his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnir omnis Numidiæ potiundæ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑