Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 15

1 cum de supplemento legionum, quæ in provinciis erant, ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quæ dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati. 2 erectis expectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim, quæ Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare, 3 eas annum iam ferme sextum vacationem militiæ quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque sccii socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent. 4 sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratæ, quam ira irritata est. 5 itaque nihil prius referre consules passi decreverunt, ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamna — hæ namque coloniæ in ea causa erant — Romam excirent; 6 iis imperarent, quantum quæque earum coloniarum militum plurumum plurimum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summæ numerum peditum daret et equites centenos vicenos; 7 si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque, ubicumque extra Italiam supplemento opus esset; 8 si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniæ magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari, priusquam imperata fecissent; 9 stipendium præterea iis coloniis in milia æris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data — 10 dari autem placere eandem quam populo Romano — deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum, priusquam magistratu abirent. 11 ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare; 12 negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros; orare atque obsecrare, ut sibi senatum adire ac deprecari liceret. 13 nihil se, quare perire merito deberent, admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani, ut plus militum darent, quam haberent, posse efficere. 14 consules obstinati legatos manere Romæ iubent, magistratus ire domos ad dilectus habendos: nisi summa militum, quæ imperata esset, Romam adducta, neminem iis senatum daturum. 15 ita præcisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per longam vacationem numero iuniorum aucto, baud haud difficulter est perfectus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑