Titus Livius, Ab urbe condita
1 de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandæ veniæ Claudius, Fulvio durior sententia erat. 2 itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: 3 percunctandi etiam æquum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis municipiorum, et num ope eorum in bello forent adiuti. 4 id vero minime committendum esse Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi et subicerentur indicibus, quis neque quid dicerent neque quid facerent, quicquam umquam pensi fuisset; itaque se ear eam quæstionem oppressurum extincturumque. 5 ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma expectaturum, Fulvius, 6 ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens prætorium tribunis militum ac præfectis socium imperavit, uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam bucinam præsto essent. 7 cum hoc equitatu nocte Teanum profectus prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque, ut produceret Campanos, quos in custodia haberet. 8 producti omnes virgisque cæsi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio prætore Fulvio et senatus consultum tradit. 9 murmur ab tribunali totam contionem pervasit, dlferri differri rem mtegram integram ad patres de Campanis. et Fulvius id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, præconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium. 10 tum litteræ lectæ senatusque consultum serum ad impediendam rem actam, quæ summa ope adproperata erat, ne impediri posset. 11 consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbar, nomine inclamavit et, cum mirabundus, quidnam sese vellet, 12 resedisset Flaccus, “me quoque” inquit “iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem, quam ipse es, virum abs te occisum esse.” 13 cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, 14 tum Vibellius “quando quidem” inquit “capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quæ his civibus meis, petatur a virtute invisæ huius vitæ vindicta.” 15 atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus transfixus ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
