Titus Livius, Ab urbe condita
1 Fabius pariter in suos baud haud minus quam hostis intentus prius ab illis invictum animum præstat. quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romæ infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum æstatis reliquum extraxit, 2 ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio præsentis erat copiæ, non perpetuæ, arbusta vineæque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. hæc per exploratores relata Fabio. 3 cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, 4 rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis præsidiis, quæ urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis isdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. 5 qui ex turba iuvenum audientium sæpe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit, 6 extemplo occupatus certamine est animus excideruntque præcepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere sese iusserat, quam in conspectum hostium veniret. 7 Numidæ alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. 8 inde Carthalo penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus cum prius, quam ad coniectum teli veniret, avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientis. 9 Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium inpar. 10 itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorer dictatorem perfugerunt. 11 eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum præsidio saltur, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet maria, ne ab Sinuessa Poenus Appiæ limite pervenire in agrum Romanurn Romanum posset. 12 coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat. duo inde milia hostes aberant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
