Titus Livius, Ab urbe condita
1 Sp. < Larcius inde et> T. Herminius , P. Lucretius inde et P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus. 2 non quin breuiter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romæ daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent. 3 non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. 4 proinde si saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. 5 rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum est' inquit, 'neque ego obtundam sæpius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quærant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' dictis facta amiciora adiecit; 6 obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. 7 Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsenna fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
