Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 15

1 Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. 2 ibi quoque plus fugæ fuit quam cædis: duo milia Apulorum cæsa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. 3 ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt. 4 quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta; 5 nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora monumnenta monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. 6 Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, cæsi pugnantes ferme nongenti triginta. 7 inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatæ Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriæ, 8 Ap. Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, cum suis turn tum totius nobilitatis viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. 9 Fabius primo de se eadem fere quæ priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; orare, ut ex cæno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tur tum patriciis gentibus redderet. 10 Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret; 11 nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. 12 ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie præstantem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑