Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 14

1 principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare, sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, ut pro merito cuiusque statueretur, si de singulis nominatim referrent populis. 2 relatum igitur de singulis decretumque. Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita cum eo, ut ædes lucusque Sospitæ Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset. Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure, 3 quo Lanuvini, 4 in civitatem accepti, Tusculanis servata civitas, quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum. 5 in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent, graviter sævitum; et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare, 6 ut eius, qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille assium clarigatio esset nec prius quam ære persoluto is, qui cepisset, extra vincula captum haberet. 7 in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquæ frequentiæ Velitræ receperunt. 8 et Antium nova colonia missa cum eo, ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent; naves inde longæ abactæ interdictumque mari Antiati populo est et civitas data. 9 Tiburtes Prænestinique agro multati, neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis Latinis crimen, sed quod tædio imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent. ceteris Latinis populis conubia commerciaque 10 et concilia inter se ademerunt. Campanis, equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data. Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque, 11 cuius Capuam, esse placuit. 12 naves Antiatium partim in navalia Romæ subductæ partim incensæ, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑