Titus Livius, Ab urbe condita
1 dictator quamquam rem bonam exemplo baud haud probabili actam censebat, tamen facturum, quod milites vellent, in se recepit Tulliumque secreto, quænam hæc res sit aut quo acta more, percunctatur. 2 Tullius magno opere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinæ militaris, ne sui neve imperatoriæ maiestatis crederet; multitudini concitatæ, quæ ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem, ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, existeret; 3 nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum; illi quoque tamen videndum magno opere esse, ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. 4 dum hæc loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis, deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est. 5 iamque baud haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset. adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re in posterum diem edicitur acie pugnaturos. 6 dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam ætate, usi sunt. 7 mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim ægrorum armis ornatos inponit. his fere mille effectis centum admiscet equites 8 et nocte super castra in montes evadere ac silvis se occultare iubet neque inde ante moveri, quam ab se acceperint signum. 9 ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut adversus montes consisteret hostis. 10 instructo vani terroris apparatu, qui quidem terror plus pæne veris viribus profuit, primo credere duces Gallorum non descensuros in æquum Romanos; deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepit, quam signum ab ducibus daretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
