Titus Livius, Ab urbe condita
1 responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. 2 et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum ilium favente populo Romano regnum adeptum; æquatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. 3 victoria vero populi Romani lætari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunæ regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro victoria apud suos penates ageret; Romæ filium pro eo acturum. 4 gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, præterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. 5 petenti Masgabæ, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum . . . exigeretur, responsum est haud æquum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissæ exigere. 6 munera ex senatus consulto emere regulo quæstor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, præbere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deveherentur; et comitibus omnibus, 7 liberis servisque, vestimenta data. 8 haud ita multo post de altero Masinissæ filio Misagene litteræ adlatæ sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus ægrum delatum. 9 ad eum cum isdem muneribus, quæ data Romæ fratri eius erant, L. Stertinius quæstor Brundisium missus iussusque curare, ut ædes hospitio . ..
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
