Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum — Balanos ipsius traditur nomen; gentis, ex qua fuerit, non traditur — Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. 2 gratiæ ab senatu actæ muneraque missa, torquis aureus duo pondo et pateræ aureæ quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. 3 secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum 4 benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium æris singulis missum munus. 5 tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt. 6 utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiæ preces magis quam postulatio fuere profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; 7 ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, ei se pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque in gratia reconciliatæ pacis ponerent. 8 hæc regii legati. Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et pæne victoriæ, utique de Antiocho rege, 9 maiore parte ad se vindicata adiecerunt, cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. 10 tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari interim intercluso; inopem insulam esse, nisi ma ritimis iuvetur colendi itaque commeatibus. 11 cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent, Rhodiis placere pacem eum conponere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos. 12 per quos stetisset, quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. 13 ne nunc quidem hæc sine indignatione legi audirive posse certum habeo. inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
