Titus Livius, Ab urbe condita
1 censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis C. Valerius Lævinus , L. Postumius Albinus , P. Mucius Scævola , M. Iunius Brutus , C. Claudius Pulcher , Ti. Sempronius Gracchus . 2 hos duos censores creavit populus Romanus. cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod et iuniores non responderent. 3 adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius prætores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; 4 neminem invitum militem ab iis fieri. id ut ita esse scirent et patres conscripti, prætores, quibus et vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse. 5 id prætoribus magna patrum approbatione non sine suggillatione consulum mandatum est. censores ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut præter commune omnium civium ius iurandum hæc adiurarent: 6 ‘tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectu prodibis? 7 ’ item quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Ælio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, 8 ut qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent; qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se ederentur. 9 missorum quoque causas sese cognituros esse et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros. 10 hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
