Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 14

1 hæc oratio movit patres conscriptos. ceterum in præsentia nihil, præterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quæque dicta ab rege quæque responsa essent, emanavere. 2 Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum præoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; 3 et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: 4 ceterum si pervicacius causam belli quæri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli. 5 omnibus civitatibus Græciæ atque Asiæ curæ erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleræque civitates alia in speciem præferentis legatos. 6 et legatio Rhodiorum † erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatis quoque suæ crimina Persei criminibus iunxisset. 7 itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quærebat. 8 quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiæ esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiæ ingratam populis — 9 nam eo quoque iam favor Persei venerat — orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suæ. 10 Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑