Titus Livius, Ab urbe condita
1 “Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter æquales largiore vino sum usus. 2 tu quoque velim inquiras, qua lætitia quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit illo etiam, pravo forsitan, gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria hæc et metus crapulam facile excusserunt; 3 quæ si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. 4 si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem? 5 et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater “nihil aliud scio” inquit, “nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt. 6 ” si quæram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri, aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent. 7 et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quærere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quæsisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur. 8 quin tu illud quæri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud, quod fatentur et palam est. 9 sed sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent; meam causam, quæ nihil eo facto contingitur, ne miscueris, aut explica, utrum aperte an clam te adgressuri fuerimus. 10 si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo præter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? 11 si clam, quis ordo consilii fuit? convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur, quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
