Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 14

1 postero die dispositis præsidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset et Mæliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, 2 expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicæ quæsisset, 3 rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Mælium “vocat te” inquit “dictator.” cum pavidus ille, quid vellet, quæreret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, 4 tunc Mælius recipere se in catervam suorum et primum circumspectans tergiversari, postremo, cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanæ inplorare et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset; 5 orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari sinerent. 6 hæc eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat respersusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Mælium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere. 7 tur tum dictator “macte virtute” inquit, “C. Servili, esto liberata re publica.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑