Titus Livius, Ab urbe condita
1 peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. 2 consul rogat socrum, ut aliquam partem ædium vacuam faceret, quo Hispala immigraret. cenaculum super ædes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in ædes verso. 3 res omnes Fæceniæ Feceniæ extemplo translatæ et familia arcessita, et Æbutius migrare ad consulis clientem iussus. ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quæ delata primo, quæ deinde ab se inquisita forent. patres pavor ingens cepit, 4 cum publico nomine, ne quid eæ coniurationes coetusque nocturni fraudis occultæ aut periculi importarent, turn tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxæ esset. 5 censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset. 6 quæstionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Æbutio ac Fæceniæ Feceniæ ne fraudi ea res sit curare et alios indices præmiis invitare iubent; 7 sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminæ essent, non Romæ modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici præterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, 8 ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinæ fecisse. ante omnia ut quæstio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. hæc senatus decrevit. 9 consules ædilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quæstionem servarent; ædiles plebis viderent, ne qua sacra in operto fierent. 10 triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem servarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur; adiutores triumviris quinqueviri uls uti cis Tiberim suæ quisque regionis ædificiis præessent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
