Titus Livius, Ab urbe condita
1 tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. 2 ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. 3 haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat. 4 ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul præmittit huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; 5 orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. 6 Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. 7 quibus eadem referentibus consul “neque Romani” inquit “bonæ voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, 8 ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.” perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. 9 permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suæ dicionis egestatem querentis. 10 erant autem sub eo præter Cibyram Sylleum et ad Limnen quæ appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. 11 “enimvero” inquit consul “ferri iam luditicatio ludificatio ista nen non potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; præsens quoque in eadem perstas impudentia. 12 quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.” 13 hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiæ. 14 et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnum frumenti. hæc Omnia omnia intra sex dies exacta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
