Titus Livius, Ab urbe condita
1 Piræi L. Æmilio Regillo succedenti ad navale imperium Epicrates occurrit; 2 qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor navibus in Asiam secum reduxit; prosecutæ etiam apertæ Atheniensium naves sunt. 3 Ægæo mari traiecit Chium. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Æmilium præsidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiæ naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Æmilio a Chio Samum duæ Rhodiæ quadriremes, missæ obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. 4 Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Æmilius consilium advocavit. ibi C. Livius — is enim est primus rogatus sententiam — neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, 5 facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra gravatas, 6 atque eas in faucibus portus supprimere; 7 et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit. ita adempturum se mans maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
