Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 14

1 Sulpicius æger Pergami substitit; Villius cum Pisidiæ bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam, 2 ut cum Hannibale, qui tur tum ibi forte erat, 3 sæpe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse. 4 iis colloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret. 5 Claudius, secutus Græcos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi collocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: 6 quærenti Africano, quern quem fuisse maximum iaperatorem imperatorem Hannibal crederet, 7 respondisse, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. 8 quærenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse; 9 castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, præsidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines ear eam habuisse, ut Italicæ gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. 10 exequenti, quem tertium duceret, baud haud dubie semet ipsum dixisse. 11 tum risum obortum Scipioni, et subiecisse “quidnam tu diceres, si me vicisses?” “turtum vero me” inquit “ ,et et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.” 12 et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorur imperatorum velut inæstimabilem secrevisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑