Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico præsidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phæcam situm inter Gomphos faucesque angustas, quæ ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit. 2 inde Gomphos adortus est, et post aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. 3 hæc traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. 4 dum Athamanes Ætolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam prædam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem hostem quemve socium crederet, vastatur, 5 consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit, cui parti Charopo principe excepto Epirotæ favissent, 6 tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex præsenti eos potius quam ex præterito æstimat habitu et ea ipsa facilitate veniæ animos eorum in posterum conciliat. 7 missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariæ naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, 8 eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
