Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit 2 et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis altero die, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam traiecit. 3 ibi ei præsto fuere Atheniensium legati orantes, ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militum. neque enim ipse rex Athenas obsidebat; 4 eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus; 5 sed animos ei faciebat præter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, Syriæ rege, divisæque iam cum eo Ægypti opes, cui morte audita Ptolomæi regis ambo imminebant. 6 contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil præter animos servant. 7 Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris inprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. 8 facile eos sermo prodidit absurde quædam percunctantis, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. 9 id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit impetravitque ab eo, ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. 10 hic exercitus primo terrain terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis præda in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum ea prima fuit; posted postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. 11 Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Æginam venissent, rex Piræum renovandæ confirmandæque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. 12 civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes citu insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
