Titus Livius, Ab urbe condita
1 hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem; ab externis armis otium fuit. 2 cuim cum velut victores tribuni perculsis patribus Cæsonis exilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicæ, iuniores, id maxime quod Cæsonis sodalicium fruit, 3 auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos. 4 cum primo post Cæsonis exilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes præbuere causam, adorti sunt, ut nemo unus inde præcipuum quicquam gloriæ domum invidiæve ferret, mille pro uno Cæsones extitisse plebes quereretur. mediis diebus, 5 quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat: benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; 6 alibi popularis iuventus erat. nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum. ne voce quidem incommodi, nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus lex elusa est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
