Titus Livius, Ab urbe condita
1 quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat, occultantibus id, credo, patribus, ne præsciscerent Carthaginienses, tamen in eam ear spem erecta civitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. 2 impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant. 3 eo plura volgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiæ ab ortu solis ad occidentem porrigi visam; Tarracinæ portam, Anagniæ et portam et multis locis murum de cælo tactum; in æde Iunonis Sospitæ Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum. 4 eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et novendiale sacrum, quod de cælo lapidatum esset, factum. 5 eo accessit consultatio de matre Idæa accipienda, quam, præterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, prægressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinæ iam esse. 6 haud parvæ rei iudicium senatum tenebat qui vir optimus in civitate esset; 7 veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos. 8 P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quæstorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse. 9 id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriæ temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam. 10 P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deæ iussus, isque eam ear de nave accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis. 11 postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum salumn nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. matronæ primores civitatis, 12 inter quas unius Claudiæ Quintæ insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. 13 eæ per manus, succedentes deinde aliæ aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua præferebatur atque accenso ture, precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, 14 in ædem Victoriæ quæ est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies festus fuit. populus frequens dona deæ in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
