Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 14

1 hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt, quam forti animo id, quod probabant, exsequi potuerunt: 2 maior pars senatus, multis sæpe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. 3 Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mall, venenum omnes sumpserunt; 4 inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque conplexu complexu conlacrimantes suum patriæque casum alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt. 5 inpletæ impletæ cibis vinoque venæ minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt: itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius, quam aperirentur hostibus portæ, expirarunt. 6 postero die porta Iovis quæ adversus castra Romana erat, iussu proconsulis aperta est. ea intromissa legio una et duæ alæ cum C. Fulvio legato. 7 is cum omnium primum arma telaque, quæ Capuæ erant, ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, præsidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. 8 quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenæ iniectæ, iussique ad quæstores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. 9 senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑