Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 14

1 vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie. 2 itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset; 3 id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. hæc consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. 4 proxima ea parte hostibus erat cohors Pæligna, cuius præfectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit. 5 execratus exsecratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit. 6 iamque intra vallum Pæligni pugnabant, cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiæ legionis exprobrante Romanis ignaviam, 7 qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam hoc signum et hic centurio” inquit “intra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.” 8 manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset. 9 itaque pro se quisque omnes per æqua atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque. multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur. 10 capta itaque momento temporis velut in piano plano sita nec permunita castra. cædes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis. 11 supra decem milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et immentorum iumentorum apparatu capta. et alia ingens præda fuit, quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. 12 inde deletis hostium castris Beneventum reditum, prædamque ibi ambo consules — nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit — vendiderunt diviseruntque. 13 et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Pælignus et T. Pedanius, princeps tertiæ legionis. 14 Hanno ab Cominio Cerito quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugæ magis quam itineris modo in Bruttios rediit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑