Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum hæc, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos præter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. nam nec consul ulli rei, 2 quæ per eum agenda esset, deerat, et dictator M. Iunius Pera rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum, ut equum escendere liceret, præter duas urbanas legiones, quæ principio anni a consulibus conscriptæ fuerant, et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas ad ultimum prope desperatæ rei publicæ auxilium, 3 cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque, qui capitalem fraudem ausi quique pecuniæ iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum. 4 ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quæ triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. 5 Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe partim metu nequiquam temptasset, 6 in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum, quæ pati aut timere possent, prætermissurus. 7 senatus, ac maxime primores eius, in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo. neque auctores defectionis deerant. 8 itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatæ non posse, obsecundando dilationem mal mali inveniunt. 9 placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. 10 ita spatio sumpto legatos propere ad prætorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque, quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram, ni subveniatur; 11 concedendo plebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere præfestinarent, effecisse. 12 Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit, interim celari, quæ secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani. 13 ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
