Titus Livius, Ab urbe condita
1 ut vero, postquam ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiæ ager villæque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa; 2 quieverant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. ut vero in extrema iuga Massici montis ventum est, 3 et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessæ tecta urentes nec ulla erat mentio pugnæ, 4 “ Spectatum spectatum huc” inquit Minucius “ut ad rem fruendam oculis, sociorum cædes et incendia, venimus? nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta hæc ora esset, 5 quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? 6 tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut, præter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarulmque Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus. 7 qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanæ coloniæ Hannibalemn Hannibalem quieti spectamus. 8 fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, sæpius nostram quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per æstivos saltus deviasque callis exercitum ducimus conditi nubibus silvisque. 9 si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quæsitus, ltaliam Italiam ab Hannibale recuperare parat, 10 Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri. 11 sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in æquum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. 12 quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti inposuit? 13 modo C. Lutatio quæ alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit? 14 stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma capias oportet et descendas in æquum et vir cum viro congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis, quæ timidi cauta vocant.” 15 hæc velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque nlilitum militum dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi res esset, baud haud dabie dubie ferebant Minucium Fabio ducem prælaturos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
