Titus Livius, Ab urbe condita
1 post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. 2 igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur. 3 earn eam rem minus ægre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria cæsum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriæ regisque cædes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. et cum his quidem insperata pax erat; 4 aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. 5 inde ad lævam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. 6 excitus Romulus — neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat — exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. 7 ibi modico præsidio relicto egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis hostem excivit. fugæ quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. 8 et cum velut inter pugnæ fugæque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. 9 inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant; ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius pæne, quam Romulus quique cum eo erant circumagerent frenis equos, terga vertunt; 10 multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti; 11 hærens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
