Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 9, cap. 13

1 adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem advocari iussit. ceterum sicut ingenti alacritate ad prætorium concursum est, ita præ clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est: 2 suus cuique animus memor ignominiæ adhortator aderat. vadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. 3 nihil illic imperatoriæ artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope vesano impetu egit. 4 itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam inpedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est perventum. Romanos ira eadem, 5 quæ per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ac cædis factum, prædæque pars maior ira corrupta. 6 exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; 7 nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur. quæ regio si fida Samnitibus fuisset, 8 aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut [interiecta interiecta inter Romam et Arpos penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. 9 tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit. omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue, ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, 10 interdurn interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare. obsessis prius, quam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa. 11 artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegæ vagus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat; 12 itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑