Titus Livius, Ab urbe condita
1 multitudo hostium, nulli rei præterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem, temere proelium iniit, temere omisit; 2 clamore tantum missilibusque telis et primo pugnæ impetu ferox gladios et conlatum pedem et vultum hostis ardore animi micantem ferre non potuit. 3 inpulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia ct et fluctuanti similis acies erat. dein, postquam cadentibus primis iam ad se quisque perventuram cædem cernebat, terga vertunt. 4 instare Romanus; et done donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit; postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animadversum est, tum equitum turmæ emissæ dato signo, ne in singulorum morando cæde spatium ad evadendum interim multitudini darent: 5 satis esse missilibus ac terrore inpediri cursum obequitandoque agmen teneri, dum adsequi pedes et iusta cæde conficere hostem posset. 6 fugæ sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, prædaque omnis præter libera corpora militi concessa est. 7 pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuventutis inventi, manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos. 8 Cerceiensinm quoque quidam cogniti et coloni a Velitris; Romamque omnes missi percunctantibus primoribus patrum eadem, quæ dictatori, defectionem sui quisque populi, haud perplexe indicavere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
