Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 13

1 et Popilius et ea legatio, quæ missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Ægypto in Syriam reductum. 2 post ipsorum regum legati venerunt; Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quæ placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; gratulati dein de victoria sunt, 3 quam ope sua, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. 4 Ptolemæi legati communi nomine regis et Cleopatræ gratias egerunt; 5 plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent. 6 responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano; 7 regibus Ægypti, Ptolemæo Cleopatræque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum lætari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper præsidium positum esse in fide populi Romani ducant. 8 munera legatis ut ex institute mittenda curaret, C. Papirio prætori mandatum. 9 litteræ deinde e Macedonia allatæ, quæ victoriæ lætitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis venisse. 10 dimissis legatis regiis disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse. 11 senatus , qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Nævium Balbum, C. Apuleium Saturninum. 12 et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenæo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabæ, regis Masinissæ filio, Puteolis nave egresso præsto fuit obviam obviarn missus cum pecunia L. Manlius quæstor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. 13 advenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus est ut quæ rebus grata erant gratiora verbis faceret. commemoravit , quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset; 14 duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quæ ad bellum opus essent, et non imperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. 15 Masinissam meminisse se regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. 16 sumere itaque eos de se, non rogare æquom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati quæ ibi proveniant. id Masinissæ satis esse et fore, quod populo Romano superesset. 17 cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare ita eam rem lætitiæ patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit,ut ei permittatur, ab senatu petere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑