Titus Livius, Ab urbe condita
1 non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri. 2 ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quædam religio tenet, quæ illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quæ in meos annales referam. 3 Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in cælo conspectam et bovem feminam locutam; eam publice ali. Menturnis quoque per eos dies cæli ardentis species affulserat. 4 Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimavit. in urbe Romana duo æditui nuntiarunt, alter in æde Fortunæ anguem iubatum a conpluribus visum esse, alter in æde Primigeniæ Fortunæ, 5 quæ in Colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse. 6 duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset, — palmam enatam in inpluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat — , alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. 7 publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victumis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset. 8 omnia, uti decemviri præierunt, facta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
