Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 13

1 reliquum orationis adhortatio fuit. “non ego hæc” inquit “incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem; 2 neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi; 3 cernebam nobilissimas Asiæ et Græciæ civitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad pænitendum non haberent; 4 cernebam Persea non continentem se Macedoniæ regno, alia armis occupantem, alia, quæ vi subigi non possent, favore ac benivolentia conplectentem; 5 videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum pararet, vos ei securam pacem præstaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere pæne bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit; 6 Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quædam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit; 7 euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos, quæ agerentur, professi erant, tollendos curavit; 8 auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiæ bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; 9 confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhæbiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret. 10 hæc cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Græciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. 11 hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad prædicendum, ut caveretis, venire in Italiam. 12 functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestræ rei publicæ et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑