Titus Livius, Ab urbe condita
1 prodigia eo anno nuntiata, in Crustumino avem sanqualem, quam vocant, 2 sacrum lapidem rostro cecidisse, bovem in Campania locutam, vaccam æneam Syracusis ab agresti tauro, qui pecore aberrasset, initam ac semine aspersam. 3 in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit et in Campania bos alenda publice data Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur. 4 pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus , qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus . et Lunam colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta. 5 triumviri deduxerunt P. Ælius , M. Æmilius Lepidus , Cn. Sicinius ; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante anta quam Ligurum fuerat. 6 C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus, triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus. 7 tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. 8 sociis dimidio minus quam civibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
