Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum Sp. Mælius ex equestri ordine, ut illis temporibus prædives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus. 2 frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quæ, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit plebemque hoc munere delinitam, quacumque incederet, 3 conspectus elatusque supra modum hominis privati secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem. 4 ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo, quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, præmium fore. 5 iam comitia consularia instabant; quæ res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit. consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, 6 minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen; 7 et L. Minucius præfectus annonæ seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus præfecti nomen. 8 hic Minucius eandem publice curationem agens, quam Mælius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem conpertam ad senatum defert: tela in domum Mælii conferri, 9 eumque contiones domi habere ac non dubia regni consilia esse. tempus agendæ rei nondum stare; cetera iam convenisse; et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se pæne, quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. Quæ quæ postquam sunt audita, 10 cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent, quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules, quod expectassent, donec a præfecto annonæ tanta res ad senatum deferretur, quæ consulem non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem; 11 turn tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis nequaquam tantum virium in magistratu ad ear eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent. opus esse non forti solum viro, sed etiam libero exsolutoque legum vinclis. 12 itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantæ potestati esse. adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et, quid sibi vellent, rogitare, qui se ætate exacta tantæ dimicationi obicerent. 13 dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque baud haud inmeritis onerarent et consul nihil remitteret, precatus tandem deos inmortales Cincinnatus, 14 ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicæ esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
