Titus Livius, Ab urbe condita
1 mulier haud dubie, id quod erat, Æbutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciæ procidit, et earn eam primo orare coepit, 2 ne mulieris libertinæ cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. 3 hic Postumius accensus ira turn tum quoque ait ear eam cum Æbutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimæ feminæ et cum consule loqui. et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. 4 tandem confirmata, multum incusata perfidia Æbutii, qui optime de ipso meritæ talem gratiam rettulisset, 5 magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse qui se indicem manibus suis discerpturi essent. 6 itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitæ degere tuto posset. 7 bono animo esse iubere earn eam consul, et sibi curæ fore dicere, ut Romæ tuto habitaret. 8 turn tum Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vice matronas creari solitas. 9 Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et viros ear eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. 10 ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii prætermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra. 11 si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. 12 viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre. 13 raptos a diis homines dici, quos machinæ illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: 14 eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur: captari ætates et erroris et stupri patientes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
