Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 13

1 transgressi Mæandrum ad Hieran Comen pervenerunt. Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus haud inconditis ditis dare vates dicuntur. 2 hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. 3 eodem et Athenæus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. 4 consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Mæandrum amnem posuit castra. 5 huius amnis fontes Celænis oriuntur. Celænæ urbs caput quondam Phrygiæ fuit; migratum inde haud procul veteribus Celænis, novæque urbi Apameæ nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. 6 et Marsyas amnis, haud procul a Mæandri fontibus oriens, in Mæandrum cadit, famaque ita tenet, Celænis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. 7 Mæander ex arce summa Celænarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. 8 ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit. 9 parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. 10 discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, 11 ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quæ vergit ad Pamphylium mare. integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros. 12 tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati. 13 quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata: ita in deditionem accepti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑