Titus Livius, Ab urbe condita
1 Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiæ classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin, quam vocant, insulam traiecit, ut prætervehentis classis si quas aberrantis ex agmine naves posset aut postremum agmen opportune adoriretur. 2 postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus, 3 quia pervenire se ad eos videbat non posse, 4 ad Æthaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis navis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiæ tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. 5 ibi ex agrestibus cognito hostium naves ad Æthaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata re — ita enim placuit — Corycum, 6 unde venerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanæ naves vacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. 7 eodem et Rhodia classis post dies paucos venit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent. 8 contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere. postquam nemo adversus ibat, classe divisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terrain terram milites exposuit. 9 in eos iam ingentem prædam late depopulato agro agentis Andronicus Macedo, qui in præsidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte prædæ ad mare ac naves redegit. 10 postero die insidiis medio ferme viæ positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, 11 redierunt ad naves; et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde venerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum præfecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniæ tuendum prætor misit. 12 infestum id latrocinio Lacedæmonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
