Titus Livius, Ab urbe condita
1 consul, ubi satis, quod in speciem fuit, ostentatum est, revocari ex navibus milites iubet; 2 ipse, cum iam id tempus anni appeteret, quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico præsidio castris relicto prædatum milites in hostium agros ducebat. 3 nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantis opprimerent. et exercebat ea res novos milites, et hostium magna vis excipiebatur; nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. 4 ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos præfectosque et equites omnis et centuriones iussit. 5 “tempus” inquit, “ qlod quod sæpe optastis, venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc prædonum magis quam bellantium militastis more; 6 nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari, sed urbium opes exhaurire licebit. 7 patres nostri cumr cum in Hispania Carthaginiensium et imperatores ibij ibi et exercitas exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent tamen addi hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis; 8 nunc cum duo prætores cumi cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniama Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. 9 hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum, quo se exuit, accipere rursus cogatis.” 10 in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
