Titus Livius, Ab urbe condita
1 hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces, 2 quæ ferunt in Tempe — is datus erat locus conloquio — , venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. 3 ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat, sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, 4 quæ priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. 5 quamquam vel inimicissimis omnibus præclusisse vocem videbatur Phæneas tamen Ætolus cunctis tacentibus “quid? 6 nobis” inquit, “Philippe, reddisne tandem Pharsaluna Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?” 7 cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Ætolos orta est de Thebis; 8 nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiar, amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanæ præposuissent; 9 Phæneas et pro societate belli, quæ ante bellum habuissent, restitui Ætolis æcum censebat et ita in foedere primo cautum esse, 10 ut belli præda rerum, quæ ferri agique possent, Romanos, ager urbesque captæ Ætolos sequerentur. 11 “vos” inquit “ipsi” Quinctius “societatis istius leges rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. 12 quæ si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliæ civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.” 13 hæc cum omnium sociorum adsensu dicta Ætolis non in præsentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. 14 cum Philippo ita convenit, ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romaiu Romam mitteret legatos; ad ear eam rem quattuor mensum indutiæ essent. 15 si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est, causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandæ pacis, quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
