Titus Livius, Ab urbe condita
1 postero die consul per ipsas angustias, quas inter valle se flumen insinuat, hostem sequitur. 2 rex primo die ad castra Pyrrhi pervenit; locus, quem ita vocant, est in Triphylia terræ Molottidis. inde postero die — ingens iter agmini, sed metus urgebat — in montes Lyncon perrexit. 3 ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniæ Thessaliæque; latus, quod vergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. vestiti frequentibus silvis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennis habent. 4 ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est, utrum protinus in regnum se reciperet, an præverti in Thessaliam posset. 5 inclinavit sententia, ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit; inde obvias urbes raptim peragravit. 6 homines, qui sequi possent, sedibus excibat; oppida incendebat. rerum suarum, quas possent, ferendarum secum dominis ils ius fiebat, cetera militis præda erat. 7 nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliqui quicquam fuit, quam quæ ab sociis patiebantur. 8 hæc etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum volebat. 9 ita evastata oppida sunt Phacium, lresiæ, Iresiæ, Euhydrium, Eretria, Palæpharsalus. Pheras cum peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit; 10 nam etiam Ætolos adpropinquare fama erat. qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt. 11 a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; 12 compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque; 13 Acharras per deditionem receperunt. 14 Xyniæ simili metu a cultoribus desertæ sunt. hoc sedibus suis extorre agmen in præsidium incidit, quod ad ThaumaLcum, Thaumacum, quo tutior frumentatio esset, ducebatur; incondita inermis(cie inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis cæsa est. Xyniæ desertæ diripiuntur. Cyphæra inde Ætoli capiunt, opportune Dolopiæ imminens castellum. 15 hæc raptim intra paitcos paucos dies ab Ætolis gesta. nec Amynander atque Athamanes post famam prosperæ pugnæ Romanorum quieverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
