Titus Livius, Ab urbe condita
1 Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. 2 præcedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini- Syphacis famæque gentis victoriam suam augendo addebat: 3 illum ilium esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, 4 ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, 5 Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. 6 sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. 7 iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur. 8 his sermonibus circumstantium celebratus rex in prætorium ad Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina viri præsenti fortunæ conlata, tum recordatio hospitii dextræque datæ et foederis publice ac privatim iuncti. 9 eadem hæc et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. nam cum Scipio quid sibi voluisset quæreret qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset, 10 tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, 11 tum hospitia privata et publica public foedera omnia ex animo eiecisse, cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. 12 illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse donec done ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. 13 perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat. 14 neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem; certe stultius illum ilium atque intemperantius eam quam se duxisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
