Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 13

1 Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo sævam atque acerbam apud milites habuit, ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. 2 “dis immortalibus, at in tali re, laudes gratesque” inquit “ago, quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra, quo omisistis pugnam. 3 qui pavor hic qui terror, quæ repente, qui et cum quibus pugnaretis, oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes, quos vincendo et victos sequendo priorem æstatem absumpsistis, 4 quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. 5 omitto ea, quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac pænitere vos oportet, referam. nempe æquis manibus hesterno die diremistis pugnam. 6 quid hæc nox, quid hic dies attulit? vestræ iis copiæ inminutæ sunt an illorum auctæ? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romania Romanis militibus; corpora tantum atque arma sunt eadem. 7 an, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc cæsis legionibus Romanis gloriabatur; vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.” 8 clamor inde ortus, ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. “ego vero experiar” inquit, “milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.” 9 cohortibus, quæ signa amiserant, hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant, destrictis gladiis discinctos destituit; et, ut postero die omnes, equites pedites, armati adessent, edixit. 10 ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse præter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset. postero die armati ornatique ad edictum aderant. 11 imperator eos conlaudat pronuntiatque, a quibus orta pridie fuga esset, cohortesque, quæ signa amisissent, se in primam aciem inducturum; 12 edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque, ne prius hesternæ fugæ quam hodiernæ victoriæ fama Romam perveniat. 13 inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excita. rentur animi militum, in aciem procedunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑