Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnæ obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus. 2 itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones viæque omnes hostium præsidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam. 3 Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. 4 Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; 5 inde ex sociis circa populis, quo æstate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit præsidiis datis quæ commeatus eos prosequerentur. 6 Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum præsto essent omni undique genere vehiculorum iumentorumque ex agris contracto. 7 id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum: paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca præterea iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quæ mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum. 8 ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem extemplo externplo ad consules—-circa Bovianum castra Romanorum erant—miserunt. 9 qui cum auditis quæ ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus. 10 ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quæstorem Campanis datum frumentum frumentun ; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et iis externis sublatum. 11 his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica oppugnanda esse. 12 quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt ut, si in plano piano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. 13 altitudo loci et munimenta defendere, quæ nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant. luce prima proelium ingens accensum est. 14 nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus æquior esset, deturbant nitentis per ardua hostes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
