Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate, qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. 2 ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuventutis Tarentinæ referunt, ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem, ut exercitum propius Tarentum admoveat. 3 si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, baud haud ullam intercessuram woram, quin urbs in potestatem eius tradatur: in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. 4 Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet: se in tempore adfuturum esse. 5 hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. urbem esse videbat cum opulentam nobilemque tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoiarm Brundisium Romani haberent, petiturum. 6 sacro inde perpetrato, ad quod venerat, et, dum ibi moratur, pervastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium, Puteolos repente agmen convertit ad opprimendum præsidium Romanum. 7 sex milia hominum erant, et locus munimento quoque, non natura modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato præsidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundæ urbis spe processit. 8 adventu eius in propincum propinquum agrum mota Nolana est plebs, iam diu aversa ab Romanis et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendæ urbis venerunt. 9 prævenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Vulturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; 10 inde proxima nocte sex milia peditum equites quingentos, qui præsidio senatui essent, Nolam intromisit. 11 et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad præoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
