Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum id nescire Mago diceret, “ Nihil nihil facilius scitu est” inquit. “ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romæ factam esse adlatum ad vos est?” 2 cum id quoque negasset, “Bellum igitur” inquit “tam integrum habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus. 3 quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperæ res nostræ visæ sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt: Lutatio 4 et Postumio consulibus devicti ad Ægatis Ægates insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, , nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat nemo? 5 ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu accipienda, habeo, quid sententiæ dicam; si de iis, quæ Mago postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.” 6 baud haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat, et occupati animi præsenti lætitia nihil, quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur. 7 itaque ingenti consensu fit senatus consultum, ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta * 8 dictatorque cum Magone in Hispaniam præmissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor equitum, quibus exercitus, qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
