Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 13

1 “ Si si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; 2 sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem — sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus — , ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. 3 vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quæ loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis umquam apud vos mentionem feci. 4 postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam æquam. 5 cuius ita aliqua spes est, si ear, quem ad modum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis et non id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed, quidquid relinquitur, pro munere habituri estis. 6 urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum ædificetis. aurum et argentum omne publicum privatumque ad se iubet deferri; 7 corpora vestra, coniugum ac liberorum vestroruin uestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. 8 hæc victor hostis imperat; hæc, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. equidem baud haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus reinissurum; remissurum; 9 sed vel hæc patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑