Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 13

1 Mucium dimissum, cui postea Scævolæ a clade dextræ manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt; 2 adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se præter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens, quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis. 3 iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. 4 de agro Veientibus restituendo inpetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo præsidium deduci vellent. his condicionibus conposita pace exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit. 5 patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quæ postea sunt Mucia prata appellata. 6 ergo ita honorata virtute feminæ quoque ad publica decora excitatæ, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte baud haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. 7 quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias baud haud magni facere; 8 deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse et præ se ferre, quem ad modum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum. 9 utrimque constitit fides: et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit; 10 ipsa, quos vellet, legeret. productis omnibus elegisse inpubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat, ear eam ætatem potissimum liberari ab hoste, quæ maxime opportuna iniuriæ esset. 11 pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere: in summa sacra via posita virgo insidens equo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑