Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 12

1 dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, sen quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturæ ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit. 2 non dubito, præter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit, unde totiens victis Volscis et Æquis suffecerint milites. 3 quod cum ab antiquis tacitum prætermissum sit, cuius tandem ego rei præter opinionem, quæ sua cuique coniectant esse potest, auctor sim? 4 simile veri est aut intervallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse, aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, 5 aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis, quæ nunc vix seminario exiguo militum relicto servitia Romana ab solitudine vindicant. 6 ingens certe, quod inter omnes auctores conveniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisæ res erant, Volscorum exercitus fuit. ad hoc Latini Hernicique accesserant et Cerceiensium Circeiensium quidam et coloni etiam a Velitris Romani. 7 dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque cæsa pacem deum adorasset, lætus ad milites iam arma ad propositum pugnæ signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit. 8 “nostra victoria est, milites,” inquit, “si quid di vatesque eorum in futurum vident. itaque, ut decet certæ spei plenos et cum inparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie velim, sed obnixos vqs uos stabili gradu impetum hostium excipere. 9 ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se intulerint, tur tum micent gladii, et veniat in mentem unicuique deos esse, qui Romanum adiuvent, deos, qui secundis avibus in proelium miserint. 10 tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi hærere iam aciem conlato pede videris, tur tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.” 11 sic eques, sic pedes, ut præceperat, pugnant; nee nec dux legiones nec fortuna fefellit ducem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑