Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam dies data indutiis præteriit, navigantibus ostio Nili ad Pelusium præfectis ipse per deserta Arabiæ est profectus receptusque et ab iis, qui ad Memphim incolebant, 2 et ab ceteris Ægyptiis, partim voluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. 3 ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. 4 quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius senatus consultum scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere iubet. 5 quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac “priusquam hoc circulo excedas” inquit “redde responsum, senatui quod referam.” obstupefactus tam violento imperio parumper cum hæsitasset, 6 “faciam” inquit “quod censet senatus.” tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. 7 die deinde finita cum excessisset Ægypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quæ iam vicerat proelio Ægyptias naves, classem Antiochi dimittunt. 8 clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Ægyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemæi fuerat. 9 consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. 10 iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit, non auspicato templum intravit. vitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreverunt. 11 profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; 12 legiones Romanæ, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romæ manserant. 13 et prætores præter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius dicere Romæ — nam eam quoque sortem habebat — inter cives et peregrinos patres censuerant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
